2 | Sic gentes, quae prius fuerant velut ligna silvarum, ad culturam fructiferam productae, ante faciem Domini magno sunt gaudio laetaturae. Sed cum dicit, omnia ligna, illam partem vult intelligi, quae inseri bonis operibus potuit ac mutari. Saltus populus Ecclesiae, ut in propheta: Qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. Saltus agri meridiani populus Iudaeorum, ut in Ezechiel propheta dicitur ad saltum agri meridiani: Ecce ego succendam ignem vitae, et devorabit omne lignum viride, et omne lignum aridum. |